1 - 8 a 8
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis 45 discere, non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis. iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret, scire erat in voto; damnosa canicula quantum raderet; angustae collo non fallier orcae; 50 neu quis callidior buxum torquere flagello. haud tibi inexpertum curvos deprendere mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat, siliquis et grandi pasta polenta; 55 et tibi quae Samios diduxit littera ramos surgentem dextro monstravit limite callem. stertis adhuc, laxumque caput conpage soluta oscitat hesternum, dissutis undique malis! est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum? 60 an passim sequeris corvos testaque lutoque, securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis? helleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, poscentis videas: venienti occurrite morbo! et quid opus Cratero magnos promittere montis? 65 discite, o miseri, et causas cognoscite rerum: quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo quis datus, aut metae qua mollis flexus et unde; quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet; patriae carisque propinquis 70 quantum elargiri deceat; quem te deus esse iussit, et humana qua parte locatus es in re. disce, nec invideas, quod multa fidelia putet in locuplete penu, defensis pinguibus Umbris, et piper et pernae, Marsi monumenta clientis, 75 menaque quod prima nondum defecerit orca.