1 - 6 a 6
Marco sub iudice palles? 80 Marcus dixit: ita est; adsigna, Marce, tabellas. haec mera libertas; hoc nobis pillea donant! ‘An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam cui licet, ut voluit? licet ut volo vivere: non sum liberior Bruto?’ “Mendose colligis,” inquit 85 stoicus hic aurem mordaci lotus acetohaec reliqua accipio; licet illud et ut volo tolle.” ‘Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur mihi non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto si quid Masuri rubrica vetavit?’ 90 Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, dum veteres avias tibi de pulmone revello. non praetoris erat stultis dare tenuia rerum officia atque usum rapidae permittere vitae: sambucam citius caloni aptaveris alto. 95 stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo. publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus. diluis helleborum, certo conpescere puncto 100 nescius examen: vetat hoc natura medendi. navem si poscat sibi peronatus arator, luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse frontem de rebus. tibi recto vivere talo ars dedit, et veri speciem dinoscere calles, 105 ne qua subaerato mendosum tinniat anro? quaeque sequenda forent, quaeque evitanda vicissim, illa prius creta, mox haec carbone notasti? es modicus voti? presso lare? dulcis amicis? iam nunc astringas, iam nunc granaria laxes, 110 inque luto fixum possis transcendere nummum, nec glutto sorbere salivam Mercurialem? ‘haec mea sunt, teneo’ cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, 115 pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas sub pectore vulpem, quae dederam supra relego funemque reduco: nil tibi concessit ratio; digitum exsere, peccas, et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis, 120 haereat in stultis brevis ut semuncia recti. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor, tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli. ‘Liber ego.’ Unde datum hoc sentis, tot subdite rebus? an dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125 ‘I puer et strigiles Crispini ad balnea defer!’ si increpuit, ‘cessas nugator;’ servitium acre te nihil impellit, nec quicquam extrinsecus intrat, quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis 130 atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?