United States or Panama ? Vote for the TOP Country of the Week !
Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
ACCEDAM: see A. 342; G. 666; H. 529, II. IN PORTUM: speaking of death, Cic. says in Tusc. 1, 118 portum potius paratum nobis et perfugium putemus: quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiciemur tamen eodem paulo tardius referamur necesse est; cf. also ib. 1, 107. MUNUS OFFICI: see n. on 29. TUERI: 'uphold'. POSSIT: subject indefinite.
Word Of The Day