United States or Samoa ? Vote for the TOP Country of the Week !


Nam quæ ex aduerso sita est insula eam appellauit insulam Diui Ioannis, hac opinor ratione, quòd aperta fuit eo die qui est sacer Diuo Ioanni Baptistæ: Huius incolæ pelles animalium, exuuiasque ferarum pro indumentis habent, easque tanti faciunt, quanti nos vestes preciosissimas. Cùm bellum gerunt, vtuntur arcu, sagittis, hastis, spiculis, clauis ligneis et fundis.

Inter haec autem existente imperio nostro, et omne belli grauamen in tantum sustinente, postremae cohortes vniuersae Gnecorum et Latinorum, et reliquorum omnium generum conglobatae, quae iaciebantur ab inimicis tela non sustinentes, impactione vtuntur, et ita violenter ferebantur, dum ad adiacentem ibi collem quasi ad propugnaculum festinarent: sed precedentes impellunt nolentes.

Quod quidem circa tempus Iulii in eadem viriditate vindemiatum in aestu feruido siccatur ad Solem, vt accipiat nigredinem, et rugarum contractionem. Postea exurgit piper album in granis minoribus, et in abundantia satis minori, quo tanquam preciosiori vtuntur in partibus illis et raro vendunt ad partes istas. Primum piper appellatur Sorbotyn, secundum Fulful, tertium vero Bauos.

Et in quadam, sexum tam masculinum, quam foeminieum habentes, qui dum masculino vtuntur generant, dum foeminino, impregnantur et pariunt.