1 - 1 from 1
Omnia paulatim consumit longior aetas, Vivendoque simul morimur, rapimurque manendo. Ipse mihi collatus enim non ille videbor; Frons alia est, moresque alii, nova mentis imago, Vox aliudque sonat Jamque observatio vitae Multa dedit lugere nihil, ferre omnia; jamque Paulatim lacrymas rerum experientia tersit.