United States or Belize ? Vote for the TOP Country of the Week !
Eodem temporis puncto, quo haec res argumentata fuit inter militem et tympanistam, disceptabatur ibidem tubicine et uxore sua qui tunc accesserunt, et peregrino praetereunte, restiterunt. Quantus nasus! aeque longus est, ait tubicina, ac tuba. Et ex eodem metallo, ait tubicen, velut sternutamento audias. Tantum abest, respondit illa, quod fistulam dulcedine vincit. Aeneus est, ait tubicen.
Nequaquam, respondit uxor. Rursum affirmo, ait tubicen, quod aeneus est. Rem penitus explorabo; prius, enim digito tangam, ait uxor, quam dormivero, Mulus peregrini gradu lento progressus est, ut unumquodque verbum controversiae, non tantum inter militem et tympanistam, verum etiam inter tubicinem et uxorum ejus, audiret.
Word Of The Day