United States or Hong Kong ? Vote for the TOP Country of the Week !
Siquidem Soldanus eorum lingua sonat nomen similis maiestatis, quo nos in Latino dicimus Caesarem, aut Imperatorem. Pro custodia huius Castri sunt ibidem omni tempore morantes sex millia personarum, et pro, seruiendo, dum ibi residet, ipsi Soldano, qui omnes de Curia eadem accipiunt necessaria, et donatiua.
Ibi quot preces inorauimus, quot lachrymas infleuimus, quot suspiria inspirauimus, solus eius inhabitator nouit D. noster Iesus Christus. Ab ipso itaque gloriosissimo sepulchro Christi ad alia sanctuaria ciuitatis inuisenda circumducti, infinitam summam sanctarum ecclesiarum, et oratorioram, quae Achim Soldanus dudum destruxerat, oculis lachrymosis vidimus.
De Pallatio Soldani, ac numero, et nominibus praeteritorum Soldanorum. Cayr ciuitas Imperialis et Regalis est valde munita, et grandis, decorata sede propria Sarracenorum Regni, vbi dominus eorum Soldanus communiter residere solet, in suo Calahelick, id est, castro forti, et lato, ac in euecta rupe statuto.
Word Of The Day