United States or Algeria ? Vote for the TOP Country of the Week !


Sicque videtur cognosci in illo castro quid agatur in isto. In quarum vna coram maiori altari in tabula lignea erat olim imago beatissimae virginis Mariae non sculpta sed depicta in plano spacio. Ex hoc reditur per valles Bokar fertiles et pro pascendis pecorum gregibus exuberantes: et intratur in montana vbi copiositas est fontium qui effluunt impetu de Libano.

Et qui in eundo rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quae est ad finem Regni Halapiae: Sicque expleto Deserto, intratur terra AEgypti, quam ipsi Canopat vocant, et aliqui Mersur, atque ex tunc in Babyloniam, et Cayr, praefatam: In ista vero Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariae virginis, in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suae fugae, et creditur ibi contineri corpus Virginis Barbarae.

* Per lumen gloriæ intelligitur qualitas creata, et habitus virtusque intellectualis supernaturalis, ac per se infusa intellectui, qua redditur proxime potens et habilis ad videndum Deum.... Ita D. Thomas, sicque ratione probatur: Ut virtutes infusæ requiruntur, ut eorum actus fiant connaturali modo, nempe a principio intrinseco et proportionato, ita etiam lumen ut fiat visio.