United States or Iceland ? Vote for the TOP Country of the Week !


Vltra vallem in supremo montes Oliueti apice discipulus cernentibus, Dominus noster Iesus Christus eleuatis manibus ascendit in coelum, et super eundem locum digna habetur Ecclesia, in qua eiusdem Ascensione tale seruatur in rupe pauimenti indicium, quod sinistri pedis Christi videtur vltimum vestigium.

Hinc Meridiem pluribus exactis Insulis per viam decem dietarum venitur in Regnum Mabron. Illic in ciuitate Calamiae, seruatur in magno templo corpus beatissimi Thomae Apostoli Domini nostri Iesu Christi in capsa honorificata. In quo loco et martirizatus fuit, licet dicunt quidam, quod in Edissa ciuitate.

Praeterea a monte Sion versus Meridiem vltra vallem ad iactum lapidis est locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo sunt plures sepulturae peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam illic commorantibus Heremitis. De sacris locis extra muros Ciuitatis. Hinc non longe est porta ciuitatis, quae dicitur aurea, quae nunc semper obfirmata seruatur.

Et erat simul inscripta data defuncti secundum modum illius temporis quae continebat duo millia annorum ante incarnationem ipsius Christi de Maria Virgine. Seruatur quoque hodierno tempore eadem patina in Thesaurario eiusdem Ecclesiae, et dicitur illud corpus fuisse Hermetis sapientis.