United States or Trinidad and Tobago ? Vote for the TOP Country of the Week !
Accessit praeterea et ardens quoddam desiderium, ea proprijs et apertis oculis videndi loca in quibus Seruator Christus redemptionis nostrae mysteria omnia consummauit, quorum prius sola nomina ex scripturarum lectione nouerat: vnde et sacram Hierosolymorum vrbem miraculorum, praedicationis, ac passionis eius testem inuisit, atque domum rediens factus est Abbas.
Ipsi tamen illum saepius nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse generationis ortum de Ismael Abrahae filio naturali de concubina Agar, vnde et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitae, alij Agareni: sed et quidam Moabitae, et Ammonitae, a duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per incestum de proprijs filiabus.
Word Of The Day