United States or South Korea ? Vote for the TOP Country of the Week !
XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus, primum domum suam coercuit; quod plerisque haud minus arduum est, quam provinciam regere.
XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre injurias et interpretando accendere: nihil profici patientia, nisi ut graviora, tanquam ex facili toleratibus, imperentur: singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi: e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret.
Word Of The Day