United States or Vanuatu ? Vote for the TOP Country of the Week !


Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defetigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate. Haec habui de senectute quae dicerem, ad quam utinam veniatis, ut ea, quae ex me audistis, re experti probare possitis! CATO MAIOR was probably intended by Cicero as the principal title.

Ordovicum civitas, haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.

Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.