United States or Sudan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ergo jam dextro Suevici maris littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum; lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne superstitionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela: securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus.
Equidem minime miror, si quando es in privatos dicatior, cum in ipsos principes tam facile inveharis, et tamen nullius injuria, aut vitae contumelia facit, ut tam sis promptus, aut copiosus in eorum objurgationem. Novi nonnullos qui abs te excipi deberent ab reliquorum caterva viri docti, egregii, omnique laude et commendatione dignissimi.
Word Of The Day