United States or Germany ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum, Proditor arcani qui fuit imperii, Romano generi dum nititur esse superstes, Crudelis summis miscuit ima furor. Dumque timet, quicquid se fecerat ipse timeri, Immisit Latiæ barbara tela neci. Visceribus nudis armatum condidit hostem, Illatæ cladis liberiore dolo. Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat, Et captiva prius, quam caperetur, erat.
"De Sacerdote Furem consolante. "Quidam sacrificus furem comitatus euntem Huc ubi dat sontes carnificina neci. Ille gemens, si vera mihi solatia praebes, Hospes apud superos sis meus oro, refert. Sacrificus contra; mihi non convivia fas est Ducere, jejunas hac edo luce nihil." What he has valuable he owes to his diligence and his judgment.