United States or Ireland ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes, propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, injurias ac libidines. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse?
"Revocata in forum fides; submota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia: sepultaeque ac situ obsitae, justitia, aequitas, industria, civitati, redditae; accessit magistratibus auctoritas, senatui majestas, judiciis gravitas; compressa theatralis seditio; recte faciendi, omnibus aut incussa voluntas aut imposita necessitas. Honorantur recta, prava puniuntur.
Word Of The Day