United States or Sudan ? Vote for the TOP Country of the Week !


Quadam tamen partes eximie fertiles. Gracis Libya dicitur, a Libya Epaphi filii Iovis filia: Africam autem ab Afro Libys Herculis filio dictam volunt. Maria eam cingunt, qua Sol oritur Rubrum, qua medius dies Athiopicum, qua occidit Sol Atlanticum; ab Septemtrionibus Internum, Africum seu Libycum dictum, qua eam alluit. Longitudo summa computatur ab Herculis freto ad promontorium Bona Spei mill.

Solum est fertile atque amoenum; amnes aurum, silvae elephantos magna copia producunt: Clauditur regnum ab Ortu, Meridie et Occasu Oceano; a Septemtrione regno Congi, Abissinorum imperio et regione Zangibar. Longitudo ejus est inter duo maria Rubrum Athiopicumque juxta Lunae montes milliar. German, CCCC. Latitudo inter Nili fontes et promontorium Bona Spei mill.

Deserta in ea sunt, Lempta, Hair, Zuenziga, Zanhaga a singulis opidis cognominibus, adpellata. Regna Targa, Bardoa et Gaoga, itidem ab opidis dicta. Sarra desertum. Continuatur huic regioni versus Meridiem Sarra, cujus longitudo a regno Gaoga ad regnum Gualata extenditur. Nigrita.