United States or Indonesia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Intratur hinc per Oceanum in regionem Niconoram, vel Nacumeram, habentem in circuitu spacium mille leucarum: omnes ibi geniti homines habent capita ad formam canum, vnde et in Graeco Cynocephali dicuntur. Isti etiam incedunt nudis corporibus, excepto parui panniculi operimento, secretiora loca et posteriora retro tegente.

Ad modicam inde destantiam habetur Insula Rotonigo abundans in bonis pluribus: sed et in Austrum sequuntur aliae plures regiones et Insulae, de quibes prolixum narrare fuisset. Et est valde grandis regio Iaua, habens in circuitu ambitum leucarum duarum millium. Huius rex est valde potens, et imperans septem insularum vicinarum regibus.

Secundus et tertius comitatus sunt eiusdem numeri virorum cum primo, quorum vnus ad dextram tendit Imperatoris, alius ad sinistrum in distantia ab ipso ad trium vel duarum leucarum. Quartus autem qui maior est omnibus, subsequitur Imperatorem quasi ad spatium iactus balistae.

In hac ciuitate Cambalu residet Imperator Magnus Can, Rex Regum terrestrium, et Dominus Dominorum terrestrium. Atque inde vlterius in Orientem intratur vetus vrbs Caydo, vbi communiter tenet suam sedem Imperialem Grand Can in suo palatio. Ambitus autem vrbis Caydo, est viginti fere leucarum, duodecim habens portas a se distantes amplius quam stadia 24. The English Version.