United States or Albania ? Vote for the TOP Country of the Week !


From the Est modus matulae, on wine. "Vino nihil iucundius quisquam bibit Hoc aegritudinem ad medendam invenerunt, Hoc hilaritatis dulce seminarium, Hoc continet coagulum convivia." From the Eumenides, in galliambics, from which those of Catullus may be a study. "Tibi typana non inanes sonitus Matri' Deum Tonimu', canimu' tibi nos tibi nunc semiviti; Teretem cornam volantem iactant tibi Galli."

Bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate quaereret, utereturne rebus veneriis, 'di meliora! inquit; 'ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi. Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui; quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48 Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret.

Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!