United States or Guyana ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus quod statim vendant, nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur. Nec vero est quidquam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur; nec enim quidquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae, quae ministrae sunt voluptatum, "Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores," ut ait Terentius.
Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode et quidem servo: quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosa porro armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobilem neque ingenuum ne libertinum quidem, armis praeponere regia utilitas est.
Word Of The Day