United States or Palestine ? Vote for the TOP Country of the Week !
Has arbores seu arbusta Balsami fecit quondam quidam de Caliphis Aegypti de loco Engaddi inter mare mortuum, et Ierico, vbi Domino volente excreuerat, eradicari, et in argo praedicto plantari: est tamen hoc mirandum, quod vbicuncque alibi siue prope, siue remote plantantur, quamuis forte virent, et exurgant, non tamen fructificant.
Ab oppido autem Ierico in 30. stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam a fluuio aedificium honestae Ecclesiae consecratum in nomine eiusdem venerabilis baptistae ministri.
Praefatus autem mons magnus, vocatur hortus Abrahae, ex eo quod Abraham patriarcha ibi dicitur commoratus, et currit prope montem riuulus, in cuius aqua vel fonte Deus sal per Helizeum prophetam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas, id est, amaritudo aquae. Nec distat hic mons a Ierico vltra grandem leucam. De notabilibus alijs locis, et mari mortuo.
Word Of The Day