United States or Pakistan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Illic, si necessitas postulabit, opportunum erit hybernare, se suosque reficere, resque omnes necessarias conquirere. Quod si acciderit, non dubitat interim plurimum se adiutum iri, plura illic quaerentem atque ediscentem. Veruntamen sperat aestate eadem ad Cathayorum fines se peruenturum, nisi ingenti glaciei mole ad os fluuij Obae impediatur, quae maior interdum, interdum minor est.
Tum per Pechoram redire statuit, atque illic hybernare: vel si id non poterit, in flumen Duinae, quo mature satis pertinget, atque ita primo vere proximo in itinere progredi. Vtinam Alferius hic Cosmographiam melius saperet, multum ad illius vsum adiungeret, qui sane plurimus est.
Word Of The Day