United States or Oman ? Vote for the TOP Country of the Week !
At in Atlantico Oceano contra Hesperium promontorium, quod nunc est Cabo Verde, Hesperides sunt insulae duae; ultraque Gorgades, Gorgonum quondam domus: nunc in universam Islas de C. Verde Hispanis dicuntur, hoc est insulae promontorii Viridis. Contra Mauritanium sunt Fortunatae, VII numero, quarum una Canaria vocitata, a multitudine canum ingentis magnitudinis, ut auctor est Plinius.
DCC. Latitudo inter duo promontoria, Hesperium, vulgo C. Verde, et Aromata, quod est juxta fauces Arabici sinus, vulgo nunc Coarda fui, mill. DL. Terra ipsa, nisi qua interno mari accedit, obscure veteribus nota. Vltra autem Nili fontes ac montes Luna prorsus incognita.
Word Of The Day