United States or French Southern Territories ? Vote for the TOP Country of the Week !
XIII. Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus juventae honos: ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Rari gladiis aut majoribus lanceis utuntur: hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent: et eques quidem scuto frameaque contentus est: pedites et missilia spargunt, plura singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
Word Of The Day