United States or Saint Helena, Ascension, and Tristan da Cunha ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et dicit liber Iesum sanctissimum omnium Prophetarum fuisse veracem in dictis et factis, benignum, pium, iustum, et ab omni vitio penitus alienum: Sanctum quoque Ioannem Euangelistam post praedictos Prophetas fuisse alijs Sanctiorem, cuius et Euangelium fatentur esse plenum salutari, ac veraci doctrina, et ipsum Sanctum Ioannem illuminasse caecos, leprosos mundasse, suscitasse mortuos, et in coelum volasse viuentem.

Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta milia cuman florenorum auri. Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman.

Inter omnes prophetas ponunt quatuor excellentiores, quorum supremum et excellentissimum fatentur Iesum Mariae Virginis filium, quem et asserunt, sermonem, vel loquelam, vel spiritum Dei, et pronunciatorem sententiarum Dei, in iudicio generali futuro, et missum a Deo ad Christianos docendos. Secundo loco Abrahamum dicunt fuisse verum Dei cultorem, et amicum.