United States or Turkey ? Vote for the TOP Country of the Week !
Vel potest ita exponi, quod Dauid qui erat Rex Iudaea, dixit in medio terrae, hoc est, in principali ciuitate terrae suae Ierusalem, quae erat ciuitas regalis, siue sacerdotalis terrae Iudeae: vel forte spiritus sanctus, qui loquebatur per os prophetae in hoc verbo vult intelligi non corporeum aut locale, sed totum spirituale, de quo intuitu nihil ad praesens est scribendum,
Mihi autem videtur, quod praefata Prophetae scriptura, potest exponi, in medio terrae, id est, circa medium nostri habitabilis, videlicet vt Iudaea sit circa medium inter Paradisum et Antipodes Paradisi, distans tantum ab ipso Paradiso in oriente 96. gradibus, prout ego ipse per viam orientalem tentaui; quanquam de hoc non videtur de facili plena certitudo haberi; eo quod in longitudine coeli nullae stellae manent immobiles, sicut in latitudine manent poli semper fixi.