United States or Mali ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec ulli auspicio major fides non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios putant. Est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant; ejus gentis, cum qua bellum est, captivum, quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt: victoria hujus vel illius pro praejudicio accipitur.
Fortunam adhuc adversam tulisti: secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur. Fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis: sed alii per obsequium imminuent. Irrumpet adulatio, blanditiae, pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas.
Word Of The Day