United States or Malaysia ? Vote for the TOP Country of the Week !
His mensis astant Barones, et Principes pro vasallis attente in suis officijs ministrantes, quorum nec vnus emittere verbum aliqua praesumit audacia, nisi Imperatore annuente, vel ad illum loquente, illis duntaxat exceptis, qui certis interspatijs canunt, aut recitant de principum gestis.
Habent autem in illis, et vlterioribus partibus hunc vsum: si quando castrum ab hostibus fuerit sic obsessum, quod Dominus eius non possit emittere nuncium amico suo remote moranti, recipit columbam olim in castro, vel domo amici natam, vel educatam, quam hic sibi per certam prouisionem allatam detinuit incaueatam, et scriptas quas vult literas alligans collo columbae, dimittit liberam volare, quae protinus festinat ad focum propriae natiuitatis.
Word Of The Day