United States or Bangladesh ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Mores autem Scotorum secundum diversitatem linguarum variantur; duabus enim utuntur linguis, Scotica videlicet, et Teutonica; cujus linguae gens maritimas possidet et planas regiones: linguae vero gens Scoticae montanas inhabitat, et insulas ulteriores.
Insulana vero, sive montana, ferma gens est et indomita, rudis et immorigerata, raptu capax, otium diligens, ingenio docilis et callida; forma spectabilis, sed amictu deformis; populo quidem Anglorum et linguae, sed et propriae nationi, propter linguarum diversitatem, infesta jugiter et crudelis.
Word Of The Day