United States or Oman ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sed beatitudo non tollit naturam, cum sit perfectio eius. Ergo non tollet naturalem cognitionem et dilectionem.... Semper autem oportet salvari primus in secunda. Unde oportet quod natura salvetur in beatitudine. Et similiter quod in actu beatitudinis salvetur actus naturæ. S. Thomas, p. 1, q. 62, art. 7.
Primo, quantum ad fidem, quia videntes Eum in forma in qua erat minor Patre, non ita de facili crederent Eum aequalem Patri, ut dicit glossa super Joannem. Secundo, quantum ad dilectionem, quia Eum non solum spiritualiter, sed etiam carnaliter diligeremus, conversantes cum Ipso corporaliter, et hoc est de imperfectione dilectionis." St.
Et hoc alto corde considerantes, laudemus, adoremus, glorificemus, et superexaltemus totis viribus Deum, qui nos filios lucis esse voluit, et salutis, nasci, baptizari, educari, erudiri sub sinceritate fidei Christianae, excluso schismate et errore, atque sub instituto sacrosanctae matris Ecclesiae, in qua sola pene ab omni circumferentia orbis terrae fides, quae saluat, et per dilectionem operatur nunc remansit.
Word Of The Day