United States or Lebanon ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ad quam profectionem quaesitus quoque Orator vehemens, qui plebis in causa religionis animos excitaret, Turnehamus principi visus vel dignissimus est, qui munus hoc obiret. Sic tanquam signifer constitutus Assyrios vna cum Anglico exercitu petijt, ac suum non sine laude praestitit officiuin.
Inde Cantuariorum Archiepiscopus factus, post eius mortem Ioanni illius fratri ac successori paria fidelitatis officia praestitit. Longa enim oratione toti Anglorum nationi persuasit, quod vir prouidus, praestans, fortis, genere nobilissimus, et imperio dignissimus esset: quo salutatus a populo fuit, atque in regem coronatus.
Word Of The Day