United States or Guadeloupe ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ab Acon via versus Jerusalem bifurcatur: nam qui tenet vnum latus potest ire secus Iordanem fluuium, in Ciuitatem Damascum, qui vero aliud, ibit in tribus aut quatuor dietis Gazam, de qua olim fortis Samson asportauit nocte fores portarum: deinde in Caesaream Philippi, et Ascalonem, et Ioppam portum supradictum, Hincque in Rama, et Castellum Emaus, et sic in Ierusalem vrbem sacrosanctam.
Hinc ad decem diates ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et est in eodem imperio ciuitas valde magna Cassach, quae recto itinere dicitur store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius Persiae in hac terra noscitur esse, cum tamen Carnaa sit satis maior.
Word Of The Day