United States or Netherlands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nos igitur intendamus hoc loco quaeso quomodo veraciter Pagani in tenebris ambulant: diabolica inuolutione mens eorum obtenebrata non videt quomodo, cum Imperator sit homo mortalis nuper natus, et similiter sicut illi infirmitate circundatus, atque in breui cum ipsis moriturus, quem etiam non dubitant sub Deo, clamant eum non Deum, sed Dei filium, vbi vtique prorsus ignorant illum non esse laudandum, nec adorandum, sed eum non intendunt alium filium, filium increatum et connaturalem, qui et ipsos et eum creauit, solum superlaudabilem in secula.
Mirabilis Deus mirabilia propter semetipsum creauit, vt scilicet ab intellectualibus creaturis suis intelligeretur, et per hoc diligeretur, atque in hoc ipse creator, et creatura se mutuo fruerentur.
Word Of The Day