United States or Saudi Arabia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. 47 At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum quod non desideres.
Quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
CIVIUM: 'fellow-countrymen'; perceperat: 'had grasped' or 'mastered'. QUI ... SOLITUM: 'that he often addressed as Lysimachus some one who for all that was Aristides'. The direct object of salutare is omitted. For qui = tametsi is cf. Att. 1, 13, 3 nosmet ipsi, qui Lycurgei fuissemus, cotidie demitigamur; also De Or. 1, 82. LYSIMACHUM: for ut L. or pro Lysimacho.
Word Of The Day