United States or Burkina Faso ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ordovicum civitas, haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.