United States or Morocco ? Vote for the TOP Country of the Week !


XVII. Tegumen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripae negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus.

Vescerentur followed by the acc. For the imp. subj. cf. note 21: ut concupiscerent. Amissis navibus. This is regarded by some as proof that all the steersmen were slain or escaped. Dr. answers, that it may refer only to the two ships that were without steersmen. Suevis. Mox, subsequently, some having escaped the Suevi. Per commercia. In trade, cf. same in 39. Nostram ripam.

"Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum linguam per multa commercia bellaque ab illis didicimus nostramque deseruimus; ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis scribendi mos ut et sermo incognitus est.

Victus voluntariam servitutem adit: quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur: ea est in re prava pervicacia: ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant. XXV. Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit.

XXXIX. Hunc rerum cursum, quanquam nulla verborum jactantia epistolis Agricolae actum, ut Domitiano moris erat, fronte laetus, pectore anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crines in captivorum speciem formarentur: at nunc veram magnamque victoriam, tot millibus hostium caesis, ingenti fama celebrari.