United States or Luxembourg ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus, caritatem paraverat loco auctoritatis. XVII. Sed, ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes.
"Quanto violentior cetero mari Oceanus, et truculentia coeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus, aut ita vasto et profundo, ut credatur novissimum ac sine terris, mari. pars navium haustae sunt; plures, apud insulas longius sitas ejectae: milesque, nullo illic hominum cultu, fame absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa toleraverant. sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit, quem per omnes illos dies noctesque apud scopulos et prominentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici, quo minus eodem mari oppeteret.
Word Of The Day