United States or Liechtenstein ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ipse barbaros mores tuos Christiana religione composuit...." Bk. v, ch. xliii. "Ipso quoque rege super cathedram regalem, scilicet, lapidem, sedente, sub cujus pedibus comites ceterique nobiles sua vestimenta coram lapide curvatis genibus sternebant. Qui lapis in eodem monasterio reverenter ob regum Albaniae consecrationem servatur.

Hanc autem exhortacionem supplicacionem et preceptum tu, fili ceterique successores nostri prestanti animo complere curetis, si nostram benedictionem habere velitis, una cum benedictione filii summi Regis, qui filios docuit patrum voluntates in bono perficere, asserens in mundum se venisse non ut suam voluntatem faceret sed paternam.

Fili carissime, digne censeri videtur filius, qui, paternos in bonis mores imitans, piam ejus nititur exequi voluntatem; nec proprie sibi sumit nomen heredis, qui salubribus predecessoris affectibus non adherit: Cupientes igitur, ut piam affectionem et scinceram delectionem, quam erga monasterium de Melros, ubi cor nostrum ex speciali devotione disposuimus tumularidum, et erga Religiosos ibidem Deo servientes, ipsorum vita sanctissima nos ad hoc excitante, concepimus; Tu ceterique successores mei pia scinceritate prosequarimi, ut, ex vestre dilectionis affectu dictis Religiosis nostri causa post mortem nostrum ostenso, ipsi pro nobis ad orandum ferveucius et forcius animentur: Vobis precipimus quantum possumus, instanter supplicamus, et ex toto corde injungimus, Quatinus assignacionibus quas eisdem yiris Religiosis et fabrica Ecclesie sue de novo fecimus ac eciam omnibus aliis donacionibus nostris, ipsos libere gaudere permittatis, Easdem potius si necesse fuerit augmentantes quam diminuentes, ipsorum peticiones auribus benevolis admittentes, ac ipsos contra suos invasores et emuios pia defensione protegentes.