United States or Comoros ? Vote for the TOP Country of the Week !
Tunetanum regnum veterem Africam minorem ferme totam occupat. Caput est Tunetum, sive Tunisa, vulgo Tunisi; insignis, vetus ac satis ampla urbs, quae ex Carthaginis ruinis crevit; emporium Venetis et Genuensibus aliisque mercatoribus celebre. Secunda est Tripolis nova, quae Tripolis Barbariae dicitur, ad differentiam Tripolis Syriae: emporium est Europais mercatoribus celeberrimum.
Secunda claritate a Cairo est Alexandria, splendida quondam atque opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa, celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est cum arce opidum Raschitt, quod Europaei Rosettam vocant. Damiata, olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est. Barbaria.
Word Of The Day