United States or Germany ? Vote for the TOP Country of the Week !
Celebrato post hoc prandio satis morose, quia nunquam est vltra semel edendum in die, de quo et eius administratione nunc longum est scribere, adsunt gesticulatores, mira visu, suauiaque auditu pedibus, manibus, brachijs, humeris, capitibus, et toto corpore, ac ad singulos gestus, correspondentes debito vocis sono. Et semper finem horum mirabilium cantilena subsequitur musicorum.
Quamdiu autem tales loquuntur sibi, aut literas ostendunt, circumstant Apparitores extensis brachijs leuatos tenentes mucrones, gladios, gezas, et mackas ad feriendum, et occidendum, si quid dictum vel nunciatum fuerit, quod Imperatori displiceat, quam cito ille signauerit trucidari.
Word Of The Day