United States or Namibia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Itineribus, quae per terras, et per mare a nostris partibus ducunt in terram promissionis descriptis, restat breuiter dicendum de alia via, per quam omnino mare transeundum non est, videlicet per Almaniam, per Bohemiam, per Prussiam, et hinc per terram Paganorum regni Lituaniae, et sic per longam, et pessimam terram primae Tartariae vsque in Indiam: Dico autem Tartariae primae, quoniam de hac exijt primus Imperator totius Tartariae, qui semper vocatur Grand Can, quo vix maiorem mundus habet terrenum Dominum, excepto Imperatore superioris Indiae, de quibus in secunda et tertia huius tractatus partibus, aliquanto est diffusius narrandum.
Word Of The Day