United States or Austria ? Vote for the TOP Country of the Week !
At clarissimi omnium fuere Nigritae; a Nigro flumine dicti; et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur Nubia. Ea autem Athiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Athiopia dicitur sub Agypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa Troglodytica.
Interiori Athiopiae imperat Abissinorum Rex, qui Presbyter sive Pretiosus Ioannes, vulgo Prete Gianni, vocatur; magno, recepto tamen errore; cum is quondam in Asiae, ut relatum est, regno Tenduc regnaverit. Abasenos populos recenset Stephanus in Arabia; unde verisimile est, eos in Africam trajecto sinu Arabico commigrasse.
Word Of The Day