United States or Jersey ? Vote for the TOP Country of the Week !
Iste Imperator Soldanus, est Rex, Dominusque quinque Regnoram magnorum: Canopat, hoc est, AEgypti: totius Iudeae, sicut olim Dauid, et Salomon; Halapiae, in terra Machsyriae, cuius ciuitas Damascus olim erat principalis; Arabiae, quod est regnum valde protensum, et cum his possidet dominatus omnium Caliphorum: ad quod sciendum, quod quaundoque fuerunt tres Caliphorum dominatus: Ex quibus primus Caliphus qui dicebatur Chaldaeorum, et Arabum, cuius erat sedes in Ciuitate Baldac.
Erat quoque tempore regni eius et alius Heremita in deserto Arabiae, quem etiam quasi pro deuotione frequentare solebat, ducens secum aliquos de principibus et famlia.
Namque solebat esse Dominus, Romanorum Graecorum, Asiae, Syriae, Iudeae, AEgypti, Arabiae, et Persiae, at nunc solum retinet Greciam, cum aliquibus terris Greciae adiacentibus, sicut Calistrum, Cholchos, Ortigo, Tylbriam, Minos, Flexon, Melos, Carpates, Lemnon, Thraciam, et Macedoniam totam: Suntque sub eo Caypoplij, et alti Pyntenardi, ac maxima pars Commannorum.
Word Of The Day