United States or Equatorial Guinea ? Vote for the TOP Country of the Week !
Accessere quidam cogitationum principis periti, qui, iturusne esset in provinciam, ultro Agricolam interrogarent: ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in approbanda excusatione offerre: postremo non jam obscuri, suadentes simul terrentesque, pertraxere ad Domitianum; qui paratus simulatione, in arrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum annuisset, agi sibi gratias passus est: nec erubuit beneficii invidia.
Septimus hic situs est Henricus gloria regum Cunctorum, ipsius qui tempestate fuerunt; Ingenio atque; opibus gestarum et nomine rerum, Accessere quibus naturae dona benignae: Frontis honos facies augusta heroica forma, Junctaque ei suavis conjux per pulchra pudica, Et faecunda fuit; felices prole parentes, Henricum quibus octavum terra Anglia debet. Under the figure of the king.