United States or Dominica ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et ad leucam extra ciuitatem, Abbatia magna est, non de religione Christiana sed Pagana: et in ea forrestum, siue hortus magnus vndique circumclusus, consitus arboribus, et arbustis, in cuius etiam medio mons, altus simul et latus, habens hortum vbi solum inhabitant bestiolae mirabiles, sicut Simiae, marmotae, Lanbon, papiones, foreti et huiusmodi ad varia et multa genera, et ad numerum infinitum.
Habet enim eorum perfidia, et Paganissimus, animas nobilium hominum post mortem ingredi corpora nobilium bestiarum, et animas ignobilium corpora bestiarum ignobilium et vilium, ad luenda videlicet crimina, donec peracta poenitentia transeant in Paradisum: ideoque nutriunt, prout dicunt, has nobiliores bestias, siue bestiolas, quod a quibusdam nobilibus fundabatur in principio haec Abbatia.
Word Of The Day